doctum igitur hominem cognovi et studiis optimis
deditum, idque a puero ; nam domi meae cum Diodoto Stoico, homine meo iudicio eruditissimo, multum a puero
fuit. nunc autem incensus studio rerum tuarum eas litteris Graecis mandare cupiebat. posse arbitror ; valet ingenio, habet usum, iam pridem in eo genere studi litterarumque versatur, satis facere immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit.
habes opinionis meae testimonium, sed tu hoc facilius multo pro tua singulari prudentia iudicabis. et tamen, quod negaveram, commendo tibi eum. quicquid ei coin-modaveris, erit id mihi maiorem in modum gratum.